monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 6, 6
Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et nos, fratres dilectisimi, quae dicta sunt nobis de Salvatore nostro Deo vero et homine, interim pia fide percipere, et plena dilectione festinemus amplecti, ut haec in futuro perfectae cognitionis visu comprehendere valeamus. Haec etenim sola ac vera est beatorum non solum hominum, sed et angelorum vita, faciem perpetuo sui cernere Creatoris, quam desiderabat ardenter Psalmista, qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? Cuius solius visione non autem ulla terrenarum rerum affluentia desiderium suum satiari posse signavit, cum ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua Verum, quia non otiosi ac desides, sed qui virtutum operibus insudant, divina contemplatione sunt digni, sollicite praemisit: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo. Videntes ergo pastores cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de Christo, quia visio Dei cognitio eius est, et haec est sola beata hominis vita, homine ipso dicente ac testante, qui nos Patri commendans dicit inter alia: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te esse verum et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum .